[Officium]
Commemoratio Omnium Ss. Romanæ Ecclesiæ Summorum Pontificum

[Rank]
;;Duplex;;3;;ex C1

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Psalm5 Vespera3=131
Gloria
Credo
Prefatio=Apostolis

[Ant Vespera]
Sancti tui * Dómine florebunt sicut lilium, et sicut odor balsami erunt ante te.
In cœléstibus regnis * sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.
Cópora sanctórum * in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in ætérnum.
Spíritus et ánimæ justórum * hymnum dícite Deo nostro, allelúja.
Fulgébunt justi * sicut sol in conspéctu Dei.

[Hymnus Vespera]
Rex glorióse Prǽsulum,
Coróna confitentium,
Qui respuentes terrea
Perducis ad cœlestia.
_
Aurem benignam protinus
Appóne nostris vócibus:
Trophæa sacra pangimus:
Ignosce quod deliquimus.
_
Tu vincis in Martyribus,
Parcendo Confessoribus:
Tu vince nostra crímina,
Donando indulgéntiam.
_
Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Et nunc, et in perpétuum.
Amen.

[Versum 1]
V. Exáltent eos in ecclésia plebis.
R. Et in cáthedra seniórum laudent eos.

[Ant 1]
Sacerdótes Dei benedícite Dóminum, servi Dómini hymnum dícite Deo, allelúja.

[Oratio]
Deus, qui pópulis tuis indulgéntia consulis et amóre domináris: da spíritum sapiéntiæ suffragántibus méritis Antístitum Ecclésiæ tuæ, quibus dedísti régimen disciplínæ; ut de proféctu sanctárum óvium fiant gaudia ætérna pastórum.
$Per Dominum

[Invit]
Christum Príncipem Pastórum * Veníte adorémus.

[Hymnus Matutinum]
Ætérna Christi múnera,
Et glóriam Pontíficum
Laudes canéntes débitas,
Lætis canámus mentibus.
_
Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.
_
Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi triumphat príncipem.
_
In his Paterna glória,
In his volúntas Spíritus,
Exsultat in his Fílius,
Cœlum repletur gáudio.
_
Te nunc Redémptor qusesumus,
Ut ipsórum consórtio
Jungas precantes servulos,
In sempitérna sǽcula. 
Amen.

[Lectio1]
De libro Ecclesiástici
!Eccl. 44:1-5
1 Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua.
2 Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo.
3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua præditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum,
4 et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba.
5 In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum.

[Lectio2]
!Eccl. 44:6-9
6 Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes: pacificántes in dómibus suis.
7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus.
8 Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum.
9 Et sunt, quorum non est memória: periérunt, quasi qui non fúerint: et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis.

[Lectio3]
!Eccl. 44:10-15
10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt:
11 Cum sémine eórum pérmanent bona,
12 heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum:
13 et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. 1
14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

[Lectio4]
Sermo sancti Bernárdi Abbatis
!In Festo S. Malachiæ, Episc.
Congratulemur, fratres, con-
gratulemur, ut dignum est,
Pontificibus nostris: quia et
pium est defiinctos plangere, et
pium magis congaudere viventi-
bus, Numquid non vivunt? Et
beate. Nimirum visi sunt oculis
insipientium mori, illi autem sunt
in pace. Denique jam concives sanctorum et domestici Dei psal-
lunt pariter, et gratias agunt, di-
centes: Transivimus per ignem et
aquam,
et induxisti nos in refrige-
rium. Transierunt plane viriliter,
et feliciter pertransierunt. Trans-
ierunt per ignem et aquam, quos
neque tristia frangere, nec deti-
nere mollia potuerunt.

[Lectio5]
Laetemur quod Pontifices nostri
lascenderunt ad cives suos, pro
filiis captivitatis legatione fungen-
tes, corda nobis conciliantes bea-
torum, vota illis intimantes mise-
rorum. Laetemur, inquam, et ex-
sultemus, quia coelestis illa ciiria
ex nobis habet, quibus sit cura
nostri, qui suis nos protegant me-
ritis, quosinformaverunt exemplis,
miraculis confirmaverunt Sancti
Pontifices, qui in spiritu humilita-
tis hostias pacificas ccelis frequen-
ter invexerant, per semetipsos in-
troiverunt ad altare Dei, ipsi ho-
stise et sacerdotes.

[Lectio6]
Benedictus Dominus Deus, qui
tantorum Pontificum ministe-
rio visitavit plebem suam: et nunc
assiimptis iis in sanctam civitatem,
tantae recordatione suavitatis no-
stram non desinunt consolari ca-
ptivit^tem. Exsiiltent in Domino
eorum spiritus, quod levati pon-
dere corporeae molis, nulla jam
faecul6nta vel terrena materia prae-
gravantur, quo minus tota alacri-
tate ac vivacitate corpoream o-
mnem et incorpoream transeiintes
creaturam pergant toti in Deum,
et adhserentes illi, unus sint cum
eo spiritus in aeternum. Domum
istam decet sanctitiido, in qua
tantae frequentatur memoria san-
ctitatis.

[Lectio7]
@Sancti/11-12

[Lectio8]
@Sancti/11-12

[Lectio9]
@Sancti/11-12

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera

[Capitulum Laudes]
!Hebr 13:
v. Fratres: Mementóte præpositorum vestrorum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversationis, imitamini fidem.
$Deo grátias

[Hymnus Laudes]
@:Hymnus Vespera

[Versum 2]
V. Justos dedúxit Dóminus per vias rectas.
R. Et osténdit illis regnum Dei.

[Ant 2]
Vos estis lux mundi: non potest civitas abscóndi supra montem pósita: neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt.

[Lectio Prima]
!Hebr 13
v. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

[Responsory Breve Tertia]
@Commune/C3

[Versum Tertia]
@Commune/C3:Nocturn 2 Versum

[Capitulum Sexta]
!Act 20:
v. Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.
$Deo gratias

[Responsory Breve Sexta]
@Commune/C3

[Versum Sexta]
@Commune/C3:Nocturn 3 Versum

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Responsory Breve Nona]
@Commune/C3

[Versum Nona]
@Commune/C3:Versum 2

[Versum 3]
V. Elégit eos Dóminus sacerdótes sibi.
R. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.

[Ant 3]
Dum essent Summi Póntífices, * terréna non metuérunt, sed ad cœléstia regna gloriósi migrárunt.

[Introitus]
!Ps 49:5-6 et 7
v. Congregáte illi Sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia. Et anmmtiábunt cœli justítiam ejus: quia Deus tuus ego sum. (Allelúja, allelúja.)
!Ps. ibid., 1.
Deus deorum Dóminus locútus est: et vocavit terram.
&Gloria
v. Congregáte illi Sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia. Et anmmtiábunt cœli justítiam ejus: quia Deus tuus ego sum. (Allelúja,

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
!Hebr. 13:7-17.
Fratres: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Jesus Christus heri et hódie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctífica rei per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obœdíte præpósitis vestris et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.

[Graduale]
!Ps. 131, 16-17.
Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
Allelúja, allelúja.
!Ps. 109, 4.
V. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

[GradualeP]
Allelúja, allelúja.
!Ps. 109, 4.
V. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
!Eccl. 45:9
V. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

[Tractus]
!Ps. 131, 16-17.
Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
_
!Tractus Ps. 111, 1-3.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
!Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Gæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

[Offertorium]
!Ps. 88, 21-22.
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)

[Secreta]
Unigéniti Fílii tui, quam tibi, Deus, Pater omnípotens, in honórem sanctórum Pontíficum offérimus, immaculáta hóstia, prosit nobis ad medélam percipiéndam.
$Per eundem

[Communio]
!Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis: sanctórum Pontíficum tuórum semper veneratióne lætári; et eórum perpétua supplicatióne muníri.
$Per Dominum
